monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 107
{XXVIII} Proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque ille, cui vita in aqua terraque communis. duo enim genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes febris statas arcent ture repleti - sunt enim cavi - ita ne diebus V ab aegro cernatur qui adalligaverit. idem pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium horrores venientes tradunt.